Officium Parvum B. Mariae Virginis

OFFICIUM PARVUM
B. MARIAE VIRGINIS

pro recitatione private


 

AD MATUTINUM

Ave, Maria, etc.

Domine, labia mea aperies.
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
Deus, in adjutorium meum intende.
Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri. Alleluia, vel Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Invit. Regem Virginis Filium, * Venite, adoremus.

Psalmus 94
Venite, exsultemus, Domino, acclamemus Petrae salutis nostrae:
Accedamus in conspectum ejus cum laudibus, cum canticis exsultemus ei.
Nam Deus magnus est Dominus, et Rex magnus super omnes deos.
In manu ejus sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt.
Ipsius est mare: nam ipse fecit illud, et terra sicca, quam formaverunt manus ejus:
Venite adoremus et procidamus, et genua flectamus Domino qui fecit nos.
Nam ipse est Deus noster; nos autem populus pascuae ejus et oves manus ejus.
Utinam hodie vocem ejus audiatis:
"Nolite obdurare corda vestra ut in Meriba, ut die Massa in deserto,
Ubi tentaverunt me, etsi viderant opera mea.
Quadraginta annos taeduit me generationis illius, et dixi: Populus errans corde sunt, et non noverunt vias meas.
Ideo juravi in ira mea: non introibunt in requiem meam".
Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.

Hymnus
Quem terra, pontus, sidera
colunt, adorant, praedicant,
trinam regentem machinam
claustrum Mariae bajulat.
Cui luna, sol et omnia
deserviunt per tempora,
perfusa caeli gratia, gestant
puellae viscera.
Beata Mater munere, cujus
supernus Artifex, mundum
pugillo continens, ventris sub
arca clausus est.
Beata caeli nuntio, fecunda
Sancto Spiritu, desideratus
gentibus, cujus per alvum
fusus est.
Jesu, tibi sit gloria, qui natus es
de Virgine, cum Patre, et almo
Spiritu, in sempiterna saecula.
Amen.

Super Psalmos Ant. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.

Psalmus 8
1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ".
PSALMUS. David
.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,
5 quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius:
8 oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Psalmus 19 (18)
1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
4 Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:
5 in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
6 Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo,
exsultavit ut gigas ad currendam viam.
7 A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius.
8 Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem.
12 Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa.
13 Errores quis intellegit? Ab occultis munda me
14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei,
Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo.
15 Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo.
Domine, adiutor meus et redemptor meus.

Psalmus 24 (23)
1 David. PSALMUS.
Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam
nec iuravit in dolum.
5 Hic accipiet benedictionem a Domino et iustificationem a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob.
7 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio.
9 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Diffusa est gratia in labiis tuis.
Propterea benedixit te Deus in aeternum.

Pater noster... Et ne nos inducas in tentationem.
Sed libera nos a malo.

Jube, domne, benedicere.
Benedictio Alma Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.
Amen.

Lectio i

Sancta Maria Virgo virginum, mater et filia Regis regum omnium, tuum nobis impende solatium: ut caelestis regni per te mereamur habere praemium, et cum electis Dei regnare in perpetuum.

Tu autem, Domine, miserere nobis.
Deo gratias.

Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam, nescio: * Quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.

Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.

Benedictio Sancta Dei Genitrix sit nobis auxiliatrix.
Amen.

Lectio ii

Sancta Maria, piarum piissima, intercede pro nobis sanctarum sancrissima: per te, Virgo, nostra sumat precamina, qui pro nobis ex te natus regnat super aethera: ut sua caritate nostra deleantur peccamina.

Tu autem, Domine, miserere nobis.
Deo Gratias.

Beata es, Virgo Maria, quae Dominum portasti creatorem mundi: * Genuisti eum, qui te fecit, et in octernum permanes virgo.

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum. Genuisti eum, qui te fecit, et in aeternum permanes virgo.

Benedictio Nos cum prole pia benediat Virgo Maria.
Amen.

Lectio iii

Sancta Dei Genitrix, quae digne meruisti concipere, quem totus orbis nequit comprehendere, tuo pio interventu culpas nostras ablue: ut redempti perennis sedem gloriae per te valeamus scandere, ubi regnas cum eodem Filio tuo sine tempore.

Tu autem, Domine, miserere nobis.
Deo Gratias.

Felix namque es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima: * Quia ex te ortus est Sol justitiae, Christus Deus noster.

Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum juvamen, quicumque celebrant tuam sanctam commemorationem. Quia ex te ortus est Sol justitiae, Christus Deus noster.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, Christus Deus noster.

Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli; tibi caeli et universae Potestates;
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis:
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.

V.  Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
R.  Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

V.  Per singulos dies benedicimus te.
R.  Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.

V.  Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
R.  Miserere nostri, Domine, miserere nostri.

V.  Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
R.  In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Ante Laudes

Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

AD LAUDES

Ave, Maria, etc.

Deus, in adjutorium meum intende.
Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri. Alleluia, vel Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Super Psalmos. Ant. Post partum, Virgo, inviolata permansisti: Dei Genitrix, intercede pro nobis.

Psalmus 93 (92)
1 Dominus regnavit! Decorem indutus est; indutus est Dominus, fortitudine praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
2 Firmata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es.
3 Elevaverunt flumina, Domine. Elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum.
4 Super voces aquarum multarum, super potentes elationes maris, potens in altis Dominus.
5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo Domine, in longitudinem dierum.

Psalmus 100 (99)
1 PSALMUS. Ad gratiarum actionem.
2 Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia; introite in conspectu eius in exsultatione.
3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius.
4 Introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis, confitemini illi, benedicite nomini eius.
5 Quoniam suavis est Dominus; in aeternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.

Psalmus 63 (62)
1 PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.
2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa,
3 sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te,
8 quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt.
12 Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.

Canticum trium Puerorum
Dan. 3, 57-88 et 56

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
    Benedícite, Angeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.
    Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
    Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
    Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
    Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.
    Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
    Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
    Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
    Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sæcula.
    Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
    Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
    Benedícite, cete, et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
    Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.
    Benedícat Israel Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sæcula.
    Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.
    Benedícite, spíritus et ánimæ justórum, Dómino: * benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
    Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
    Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sæcula.

   Hic non dicitur Glória Patri, neque Amen.

Psalmus 150
Laudáte Dóminum in sanctis ejus: * laudáte eum in firmaménto virtútis ejus.
    Laudate eum in virtútibus ejus: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis ejus.
    Laudate eum in in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério et cíthara.
    Laudate eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
    Laudate eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis jubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
    Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

Capitulum (Eccl. 24:23)
Ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae. 24:23.

Hymnus
O gloriosa domina
excelsa super sidera,
qui te creavit provide,
lactas sacrato ubere.

Quod Eva tristis abstulit,
tu reddis almo germine;
intrent ut astra flebiles,
sternis benigna semitam.

Tu regis alti ianua
et porta lucis fulgida;
vitam datam per Virginem,
gentes redemptae, plaudite.

Patri sit Paraclito
tuoque Nato gloria,
qui veste te mirabili
circumdederunt gratiae. Amen.

Elegit eam Deus.
Et habitare eam facit.

Ad Bened. Ant. O gloriosa Dei Genitrix, virgo semper Maria, quae Dominum omnium meruisti portare, et Regem Angelorum sola virgo lactare: nostri, quaesumus, pia memorare, et pro nobis Christum deprecare: ut tuis fulti patrociniis , ad caelestia regna mereamur pervenire.

Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et redemit populum suum,

Et erexit cornu salutis nobis in domo David servi sui,

Sicut locutus est per os sanctorum, qui olim fuerunt, prophetarum suorum:

Ut liberaret nos ab inimicis notris, et e manu omnium, qui oderunt nos,

Ut faceret misericordiam cum patribus nostris et recordaretur foederis sui sancti:

Jurisjurandi, quod juravit Abrahae, patri nostro, daturum se nobis,

Ut sine timore, e manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini ad parandas vias ejus,

Ad dandam populo ejus scientiam salutis in remissione peccatorum eorum.

Per viscera misericordiae Dei nostri, qua visitabit nos Oriens ex alto,

Ut illuminet eos, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ut dirigat pedes nostros in viam pacis.

Gloria Patri, etc.

Oratio
Concede nos famulos tuos; quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere: et, gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia et aeterna perfrui laetitia. Per Christum.

Ad Mem. de S. P. Dominico Ant. Benedictus Redemptor omnium, qui saluti providens hominum, mundo dedit sanctum Dominicum.

Lex Dei ejus in corde ipsius.
Et non supplantabuntur gressus ejus.

Oratio
Deus, qui Ecclesiam tuam beati Dommici Confessoris tui, Patris nostri, illuminare dignatus es meritis et doctrinis: concede, ut ejus intercessione temporalibus non destituatur auxiliis, et spiritualibus semper proficiat incrementis. Per Christum.

Ad Mem. de Sanctis Ord. Ant. O quam felix gloria semper est Sanctorum, quam praeclara merita sunt Praedicatorum quorum verbo et opere mundus decoratur, eorumque munere mens consolidatur.

Exsultabunt sancti in gloria.
Laetabuntur in cubilibus suis.

Oratio
Concede, quaesumus, omnipotens Deus: ut ad meliorem vitam Sanctorum Ordinis nostri exempla nos provocent: quatenus, quorum memoriam agimus, etiam actus imitemur.
Per Christum.

AD TERTIAM

Ave, Maria, gratia plena.
Deus, in adjutorium, etc.

Hymnus
Memento, salutis Auctor,
quod nostri quondam corporis,
ex illibata Virgine
nascendo, formam sumpseris.

Maria, mater gratiae,
mater misericordiae,
tu nos ab hoste protege,
et hora mortis suscipe.

Gloria tibi, Domine,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et Sancto Spiritu
in sempiterna saecula. Amen.

Super Psalmos Ant. Gaude Maria virgo: cunctas haereses sola interemisti in universo mundo

Psalmus 122 (121)
1 Canticum ascensionum. David.
Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: “In domum Domini ibimus”.
2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.
3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.
6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: “Securi sint diligentes te!
7 Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis!”.
8 Propter fratres meos et proximos meos loquar: “Pax in te!”.
9 Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.

Psalmus 123 (122)
1 Canticum ascensionum.
Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
2 Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
4 quia multum repleta est anima nostra derisione abundantium et despectione superborum.

Psalmus 124 (123)
1 Canticum ascensionum. David.
Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,
2 nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos:
3 forte vivos deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos.
4 Forsitan aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram;
5 forsitan pertransissent animam nostram aquae intumescentes.
6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum.
7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est,
et nos erepti sumus.
8 Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

Psalmus 125 (124)
1 Canticum ascensionum.
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet.
2 Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
4 Benefac, Domine, bonis et rectis corde.
5 Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israel!

Capitulum (Eccl. 24:16)
Et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea.

Sancta Maria, Mater Christi, * Audi rogantes servulos.
Sancta Maria, Mater Christi, * Audi rogantes servulos.
Et impetratam nobis caelitus tu defer indulgentiam. Audi rogantes servulos.
Gloria. Sancta Maria, Mater Christi, * Audi rogantes servulos.

Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oratio

Concede nos famulos tuos; quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere: et, gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia et aeterna perfrui laetitia. Per Christum.

AD SEXTAM

Ave, Maria, etc.
Deus, in adjutorium.
Gloria. Alleluia vel Laus.

Hymnus
Memento, salutis, ut supra

Super Psalmos Ant. In prole mater, in partu virgo, gaude et laetare, Virgo Mater Domini.

Psalmus 126 (125)
1 Canticum ascensionum.
In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicebant inter gentes: “Magnificavit Dominus facere cum eis”.
3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.
4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrentes in austro.
5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
6 Euntes ibant et flebant semen spargendum portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos.

Psalmus 127 (126)
1 Canticum ascensionum. Salomonis.
Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam.
2 Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere, qui manducatis panem laboris,
quia dabit dilectis suis somnum.
3 Ecce hereditas Domini filii, merces fructus ventris.
4 Sicut sagittae in manu potentis, ita filii iuventutis.
5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis: non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.

Psalmus 128 (127)
1 Canticum ascensionum.
Beatus omnis, qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius.
2 Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum
in circuitu mensae tuae.
4 Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae;
6 et videas filios filiorum tuorum. Pax super Israel!

Capitulum (Eccl. 24:17)
Et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea.

Ora pro nobis, * Sancta Dei Genitrix.
Ora pro nobis, * Sancta Dei Genitrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi, Sancta Dei Genetrix.
Gloria. Ora pro nobis, * Sancta Dei Genitrix.

Elegit eam Deus, et praeelegit eam.
Et habitare eam facit in tabernaculo suo.

Oratio
Protege, Domine, famulos tuos subsidiis pacis: et, beatae Mariae semper Virginis patrociniis confidentes, a cunctis hostibus redde securos. Per Dominum.

AD NONAM

Ave, Maria, etc.
Deus, in adjutorium.
Gloria. Alleluia vel Laus.

Hymnus Memento, ut supra

Super Psalmos Ant. Beata mater, et tacta virgo, gloriosa Regina mundi, intercede pro nobis ad Dominum.

Psalmus 129 (128)
1 Canticum ascensionum.
Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel,
2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me.
3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos.
4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum.
5 Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit;
7 de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt, qui praeteribant: “Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini”.

Psalmus 130 (129)
1 Canticum ascensionum.
De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te.
5 Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit
6 anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram
7 speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.

Psalmus 131 (130)
1 Canticum ascensionum. David.
Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis
neque in mirabilibus super me.
2 Vere pacatam et quietam feci animam meam; sicut ablactatus in sinu matris suae,
sicut ablactatus, ita in me est anima mea.
3 Speret Israel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.

Capitulum (Eccl. 24:18)
Quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion.

Elegit eam Deus, * Et praeelegit eam.
Elegit eam Deus, * Et praeelegit eam.
Et habitare eam facit in tabernaculo suo. Et praeelegit eam.
Gloria. Elegit eam Deus, * Et praeelegit eam.

Sancta Dei Genitrix, virgo semper Maria.
Intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum.

Oratio
Famulorum tuorum, quaesumus, Domine, delictis ignosce: ut qui tibi placere de actibus nostris non valemus, Genitricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur. Per eumdem.

AD VESPERAS

Ave, Maria, etc.
Deus, in adjutorium.
Gloria. Alleluia vel Laus.

Super Psalmos
Ant. Sancta Dei Genitrix, virgo semper Maria, intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum.

Psalmus 109
Dixit Dominus Domino meo: "Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum".
Sceptrum potentiae tuae protendet Dominus ex Sion: "Dominus in medio inimicorum tuorum!
Tecum principatus die ortus tui splendore sanctitatis: ante luciferum, tamquam rorem, genui te".
Juravit Dominus et non paenitebit eum: "Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech".
Dominus a dextris tuis: conteret die irae suae reges.
Judicabit nationes, acervabit cadavera, conteret capita late per terram.
De torrente in via bibet, propterea extollet caput.
Gloria Patri ... (simil sequitur)

Psalmus 112

Laudate, servi Domini, laudate nomen Domini.

Sit nomen Domini benedictum et nunc et usque in aeternum.

A solis ortu usque ad occasum ejus laudetur nomen Domini.

Excelsus super omnes gentes Dominus, Deus noster, qui sedet in alto, et oculos demittit in caelum et in terram?

Sublevat e pulvere inopem, e stercore erigit pauperem,

Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

Habitare facit eam, quae sterilis erat, in domo, matrem filiorum laetantem.

 

Psalmus 121

Laetatus sum, quia dixerunt mihi: "In domum Domini ibimus".

Jam consistunt pedes nostri in portis tuis, Jerusalem.

Jerusalem quae aedificata est ut civitas, in se compacta tota.

Illuc ascendunt tribus, tirbus Domini, secundum legem Israel, ad celebrandum nomen Domini.

Illis positae sunt sedes judicii, sedes domus David.

Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, securi sint qui diligunt te!

Sit pax in moenibus tuis, securitas in palatiis tuis!

Propter fratres meos et sodales meos loquar: Pax in te!

Propter domum Domini, Dei nostri, precabor bona tibi.

 

Psalmus 126

Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam.

Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat custos.

Vanum est vobis surgere ante lucem, sedere in multam moctem,

Qui manducatis panem duri laboris: quoniam largitur dilectis suis in somno.

Ecce donum Domini sunt filii, merces est fructus ventris.

Sicut sagittae in manu bellatoris, ita filii juventutis.

Beatus vir qui implevit eis pharetram suam: non confundentur, cum contenderint cum inimicis in porta.

 

Psalmus 147

Lauda, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion,

Quod firmavit seras potarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.

Composuit fines tuos in pace, medulla tritici satiat te.

Emittit eloquium suum in terram, velociter currit verbum ejus.

Dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem spargit.

Proicit glaciem suam ut frustula panis; coram frigore ejus aquae rigescunt.

Emittit verbum suum et liquefacit eas: flare jubet ventum suum et fluunt aquae.

Annuntiavit verbum suum Jacob, statuta et praecepta sua Israel.

Non fecit ita ulli nationi: praecepta sua non manifestavit eis.

Capitulum (Eccl. 24:21)
Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.

Hymnus
Ave, maris stella,
Dei mater alma,
Atque semper Virgo,
Felix caeli porta.
Sumens illud Ave,
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans nomen Hevae.
Solve vincla reis,
Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem:
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus.
Virgo singularis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos
Mites fac et castos.
Vitam praesta puram,
Iter para tutum:
Ut videntes Jesum
Semper collatemur.
Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
Tribus honor unus. Amen

Ora pro nobis Sancta Dei Genetrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Ad Magnif. Ant. Sancta Maria, succurre miseris, juva pusillanimes, refove flebiles, ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu.

Magnificat anima mea Dominum;

Et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,

Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus,

Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

Fecit potentiam brachio suo; dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.

Suscepit Israel, servum suum, recordatus misericordiae suae,

Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.

Gloria Patri, etc.

Oratio
Concede nos famulos tuos; quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere: et, gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia et aeterna perfrui laetitia. Per Christum.

Mem. de S. P. Dominico:
Ant. Magne Pater sancte Dominice, mortis hora nos tecum suscipe, et hic semper nos pie respice.

Os justi meditabitur sapientiam.
Et lingua ejus loquetur judicium.

Oratio
Deus, qui Ecclesiam tuam beati Dominici Confessoris tui, Patris nostri, illuminare dignatus es meritis et doctrinis: concede, ut ejus intercessione temporalibus non destituatur auxiliis, et spiritualibus semper proficiat incrementis. Per Christum.

Mem. de Sanctis Ord.: Ant. Christi pia gratia Sanctos sublimavit, quos Patris Dominici Ordo propagavit: nos eorum meritis petimus juvari, atque suis precibus Deo commendari.

Sapientiam sanctorum narrent populi.
Et laudem eorum nuntiet ecclesia.

Oratio
Concede, quaesumus, omnipotens Deus: ut ad meliorem vitam Sanctorum Ordinis nostri exempla nos provocent: quatenus, quorum memoriam agimus, etiam actus imitemur. Per Christum.

Per Adventum
Ad Magnificat Ant. O Virgo virginum, quomodo fiet istud? quia nec primam similem visa es, nec habere sequentem. Filiae Jerusalem, quid me admiramini? Divinum est mysterium hoc, quod cernitis.

Oratio
Deus, qui de beatae Mariae Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis, ut qui vere eam Genitricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eumdem.

Ad Bened. Ant. Spiritus Sanctus in te descendet, Maria: ne timeas, habebis in utero Filium Dei, alleluia.

Oratio
Deus, qui de beatae Mariae,
(quae dicitur etiam ad Tertiam).

A Nativitate Domini ad Festum Purificationis inclusive
Ad Magnif. Ant. O admirabile commercium! Creator generis humani, animatum corpus sumens, de Virgine nasci dignatus est: et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam Deitatem.

Oratio
Deus, qui salutis aeter­nae beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi preemia praestitisti: tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus Auctorem vitae suscipere: Dominum nostrum.

Ad Bened. Ant. Genuit puerpera Regem, cui nomen aeternum: et gaudia matris habens cum virginitatis honore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem.

Simil Oratio dicitur etiam ad Tertiam.

Tempore Resurrectionis
Ad Magnificat Ant. Regina caeli, laetare, alleluia: quia quem meruisti portare, alleluia, resurrexit, (Temp. Ascensionis jam ascendit), sicut dixit, alleluia: ora pro nobis Deum, alleluia.

Oratio
Concede nos famulos, (ut supra)

Ad Benedictus Ant. Beata Dei Genitrix Maria, virgo perpetua, templum Domini, sacrarium Spiritus Sancti, tu sola sine exemplo placuisti Domino nostro Jesu Christo: ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu, alleluia, alleluia.

Oratio
Concede nos famulos, (ut supra)

AD COMPLETORIUM

Ave, Maria, etc.

Converte nos, Deus, salutaris noster.
Et averte iram tuam a nobis.
Deus, in adjutorium meum intende.
Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri. Alleluia, vel Laus.

Super Psalmos Ant. Item, Virgo Maria, non est tibi similis nata in mundo inter mulieres, flores ut rosa, fragrans sicut lilium, ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.

Psalmus 132 (131)
1 Canticum ascensionum.
Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius,
2 quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob:
3 “Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem,
5 donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob”.
6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius.
8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae.
9 Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent.
10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
11 Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “De fructu ventris tui
ponam super sedem tuam.
12 Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam”.
13 Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi:
14 “Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam.
15 Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus.
16 Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt.
17 Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.
18 Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius”.

Psalmus 133 (132)
1 Canticum ascensionum. David.
Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum:
2 sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius;
3 sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum.

Psalmus 134 (133)
1 Canticum ascensionum.
Ecce benedicite Dominum, omnes servi Domini,
qui statis in domo Domini per noctes.
2 Extollite manus vestras ad sanctuarium et benedicite Dominum.
3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram

Capitulum (Eccl. 24:25)
Ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei.
Intercede pro nobis, sancta Virgo virgine * Mater Dei, Maria.
Intercede pro nobis, sancta Virgo virgine * Mater Dei, Maria.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Mater Dei, Maria.
Gloria, Intercede pro nobis, sancta Virgo virgine * Mater Dei, Maria.

Hymnus
Virgo singularis,
inter omnes mites,
nos culpis solutos,
mites fac et castos.

Vitam praesta puram,
iter para tutum:
ut videntes Iesum
semper collaetemur.

Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
tribus honor unus.

Postpartum, Virgo, inviolata permansisti.
Dei Genitrix, intercede pro nobis.

Ad Nunc dimittis Ant. Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genetrix: nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.

Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace,

Quia viderunt oculi mei salutem tuam,

Quam parasti ante faciem omnium populorum,

Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel.

Gloria Patri, etc.

Oratio
Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium: ut qui sanctae Dei Genitricis memoriam agimus, intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eumdem Dominum.


Provided Courtesy of:
Eternal Word Television Network
5817 Old Leeds Road
Irondale, AL 35210
www.ewtn.com